- ARTABASTES
- ARTABASTESArmenorum Rex, cuius ad Saporem Epistola, in Fragmentis Vitae Valerianorum, quam in antiquo exemplari Palatino scriptam, Notis suis ad Trebell. Poll. in Valeriano Patre et Filio, c. 1.inseruit Salmas. ita habet: In partem gloriae venio: sed vereor, ne non tam viceris, quam bella severis. Valerianum et filius repetet, et nepos, et Duces Romani, et omnis Gallia, et omnis Africa, et omnis Hispania, et omnis Italia, et omnes gentes, quae sunt in Illyrico, atque in Oriente, et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt, aut Romanorum sunt. Unum ergo senem cepisti, et omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti: fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.